Gefunden 308 Ergebnisse für: Civitatem refugii
Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. (Prophetia Amos 6, 8)
Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me. (Prophetia Ionae 1, 2)
Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et prædica in ea prædicationem quam ego loquor ad te. (Prophetia Ionae 3, 2)
Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. (Prophetia Ionae 3, 4)
Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: audite, tribus, et quis approbabit illud? (Prophetia Michaeae 6, 9)
Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate ! (Prophetia Habacuc 2, 12)
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, (Evangelium secundum Matthaeum 4, 5)
Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 33)
Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 1)
In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 11)
Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 17)
Mane autem revertens in civitatem, esuriit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 18)