Gefunden 664 Ergebnisse für: Cumque

  • Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii: et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis. (Prophetia Ezechielis 44, 19)

  • Cumque cœperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia: sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum. (Prophetia Ezechielis 45, 1)

  • Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat. (Prophetia Ezechielis 46, 8)

  • Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. (Prophetia Ezechielis 47, 7)

  • Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias: et steterunt in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 19)

  • A me ergo positum est hoc decretum: ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur: neque enim est alius deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)

  • Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de cælo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te, (Prophetia Danielis 4, 28)

  • Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus. (Prophetia Danielis 8, 7)

  • Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli. (Prophetia Danielis 8, 8)

  • Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam: et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. (Prophetia Danielis 8, 17)

  • Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo, (Prophetia Danielis 8, 18)

  • Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies: cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur. (Prophetia Danielis 8, 27)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina