Gefunden 28 Ergebnisse für: Custodit

  • Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. (Liber Proverbiorum 13, 6)

  • Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur. (Liber Proverbiorum 15, 5)

  • Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur. (Liber Proverbiorum 19, 16)

  • Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. (Liber Proverbiorum 21, 23)

  • Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)

  • Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)

  • Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. (Liber Ecclesiastes 8, 5)

  • Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus. (Liber Ecclesiasticus 21, 12)

  • Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)

  • Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati. (Liber Baruch 6, 69)

  • Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. (Evangelium secundum Lucam 11, 21)

  • Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. (Evangelium secundum Ioannem 9, 16)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina