Gefunden 1009 Ergebnisse für: David in Hebron
Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Marcum 10, 48)
benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. (Evangelium secundum Marcum 11, 10)
Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. (Evangelium secundum Marcum 12, 36)
Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. (Evangelium secundum Marcum 12, 37)
ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. (Evangelium secundum Lucam 1, 27)
hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, (Evangelium secundum Lucam 1, 32)
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, (Evangelium secundum Lucam 1, 69)
Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. (Evangelium secundum Lucam 2, 11)
qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, (Evangelium secundum Lucam 3, 31)
Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? (Evangelium secundum Lucam 6, 3)