Gefunden 541 Ergebnisse für: Dies Dominica

  • et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. (Liber Numeri 6, 12)

  • Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis, (Liber Numeri 6, 13)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. (Liber Numeri 7, 11)

  • Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester. (Liber Numeri 10, 10)

  • Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)

  • Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, (Liber Numeri 13, 26)

  • Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 18)

  • Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. (Liber Numeri 28, 24)

  • Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo. (Liber Numeri 28, 25)

  • Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 26)

  • Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. (Liber Numeri 29, 1)

  • Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 29, 7)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina