Gefunden 1927 Ergebnisse für: Domini

  • Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. (Evangelium secundum Ioannem 1, 23)

  • Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. (Evangelium secundum Ioannem 5, 4)

  • acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)

  • ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? (Evangelium secundum Ioannem 12, 38)

  • sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. (Actus Apostolorum 2, 20)

  • Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Actus Apostolorum 2, 21)

  • ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, (Actus Apostolorum 3, 20)

  • notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. (Actus Apostolorum 4, 10)

  • Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. (Actus Apostolorum 4, 33)

  • Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. (Actus Apostolorum 5, 9)

  • Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: (Actus Apostolorum 5, 19)

  • Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. (Actus Apostolorum 6, 7)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina