Gefunden 173 Ergebnisse für: Duos

  • Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quæ vidit super Israël in diebus Oziæ, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmotus. (Prophetia Amos 1, 1)

  • Et ipse exstruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)

  • Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)

  • Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 21)

  • Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, (Evangelium secundum Matthaeum 11, 2)

  • Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 17)

  • Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 8)

  • Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)

  • Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 16)

  • Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 1)

  • Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 28)

  • Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. (Evangelium secundum Marcum 6, 38)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina