Gefunden 2192 Ergebnisse für: Eos

  • Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? (Actus Apostolorum 4, 7)

  • Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: (Actus Apostolorum 4, 8)

  • Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: (Actus Apostolorum 4, 13)

  • Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, (Actus Apostolorum 4, 15)

  • dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. (Actus Apostolorum 4, 16)

  • Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. (Actus Apostolorum 4, 18)

  • Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. (Actus Apostolorum 4, 19)

  • At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. (Actus Apostolorum 4, 21)

  • Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. (Actus Apostolorum 4, 23)

  • Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus. (Actus Apostolorum 5, 13)

  • et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. (Actus Apostolorum 5, 18)

  • Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: (Actus Apostolorum 5, 19)


“Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma e de que a cruz deve ser o nosso pão cotidiano. Assim como o corpo precisa ser nutrido, também a alma precisa da cruz, dia a dia, para purificá-la e desapegá-la das coisas terrenas. Não queremos entender que Deus não quer e não pode salvar-nos nem santificar-nos sem a cruz. Quanto mais Ele chama uma alma a Si, mais a santifica por meio da cruz.” São Padre Pio de Pietrelcina