Gefunden 350 Ergebnisse für: Ephraim tribus

  • Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuæ, quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim. (Liber Iosue 17, 8)

  • Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quæ in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare: (Liber Iosue 17, 9)

  • ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente. (Liber Iosue 17, 10)

  • Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezæi et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim. (Liber Iosue 17, 15)

  • Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnæ fortitudinis: non habebis sortem unam, (Liber Iosue 17, 17)

  • Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas. (Liber Iosue 18, 2)

  • quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini. (Liber Iosue 18, 7)

  • Hæc est hæreditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum. (Liber Iosue 19, 16)

  • Hæc est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum. (Liber Iosue 19, 39)

  • Hæc est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum. (Liber Iosue 19, 48)

  • Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui, (Liber Iosue 19, 49)

  • juxta præceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraim: et ædificavit civitatem, habitavitque in ea. (Liber Iosue 19, 50)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina