Gefunden 32 Ergebnisse für: Etsi

  • Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis (Epistula II ad Corinthios 7, 12)

  • Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. (Epistula II ad Corinthios 10, 8)

  • Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis. (Epistula II ad Corinthios 11, 6)

  • Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. (Epistula II ad Corinthios 12, 6)

  • Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 4)

  • Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. (Epistula ad Galatas 6, 1)

  • Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. (Epistula ad Colossenses 2, 5)

  • Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant: (Epistula I Petri 3, 1)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina