Gefunden 87 Ergebnisse für: Exercitum

  • Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus. (Liber I Maccabaeorum 6, 38)

  • sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius. (Liber I Maccabaeorum 7, 42)

  • et Antiochum magnum regem Asiæ, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis: (Liber I Maccabaeorum 8, 6)

  • In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem: (Liber I Maccabaeorum 9, 3)

  • Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. (Liber I Maccabaeorum 9, 11)

  • Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in prælium. (Liber I Maccabaeorum 10, 2)

  • Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus: et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei. (Liber I Maccabaeorum 10, 6)

  • Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. (Liber I Maccabaeorum 10, 8)

  • Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiæ: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. (Liber I Maccabaeorum 10, 21)

  • Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium. (Liber I Maccabaeorum 10, 48)

  • Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui præerat Cœlesyriæ: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Jamniam: et misit ad Jonathan summum sacerdotem, (Liber I Maccabaeorum 10, 69)

  • et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi? (Liber I Maccabaeorum 10, 73)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina