Gefunden 240 Ergebnisse für: Facie

  • Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido: et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium. (Prophetia Ezechielis 7, 18)

  • Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem. (Prophetia Ezechielis 20, 35)

  • In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Æthiopiæ confidentiam: et erit pavor in eis in die Ægypti, quia absque dubio veniet. (Prophetia Ezechielis 30, 9)

  • Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus. (Prophetia Ezechielis 30, 24)

  • et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres cæli, et bestiæ agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terræ: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram. (Prophetia Ezechielis 38, 20)

  • Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus: centum cubitos ad orientem et ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 40, 19)

  • In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos, (Prophetia Ezechielis 42, 2)

  • Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, (Prophetia Danielis 2, 15)

  • ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 18)

  • Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. (Prophetia Danielis 7, 8)

  • Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt. (Prophetia Danielis 7, 10)

  • Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ; (Prophetia Danielis 8, 23)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina