Gefunden 344 Ergebnisse für: Fili
Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam. (Liber Proverbiorum 4, 20)
Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam: (Liber Proverbiorum 5, 1)
Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 5, 7)
Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? (Liber Proverbiorum 5, 20)
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: (Liber Proverbiorum 6, 1)
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. (Liber Proverbiorum 6, 3)
Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. (Liber Proverbiorum 6, 20)
Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili, (Liber Proverbiorum 7, 1)
Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 7, 24)
Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. (Liber Proverbiorum 19, 27)
Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum: (Liber Proverbiorum 23, 15)
Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. (Liber Proverbiorum 23, 19)