Gefunden 344 Ergebnisse für: Fili

  • Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas. (Prophetia Ezechielis 8, 17)

  • Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, (Prophetia Ezechielis 11, 2)

  • Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. (Prophetia Ezechielis 11, 4)

  • Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. (Prophetia Ezechielis 11, 15)

  • Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 2)

  • Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est: (Prophetia Ezechielis 12, 3)

  • Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis? (Prophetia Ezechielis 12, 9)

  • Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe. (Prophetia Ezechielis 12, 18)

  • Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? (Prophetia Ezechielis 12, 22)

  • Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat. (Prophetia Ezechielis 12, 27)

  • Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 2)

  • Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, (Prophetia Ezechielis 13, 17)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina