Gefunden 1439 Ergebnisse für: Filii Adam

  • Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. (Epistula I ad Corinthios 15, 22)

  • Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. (Epistula I ad Corinthios 15, 45)

  • Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, (Epistula II ad Corinthios 3, 13)

  • Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. (Epistula II ad Corinthios 12, 14)

  • Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. (Epistula ad Galatas 3, 7)

  • Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 26)

  • Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. (Epistula ad Galatas 4, 6)

  • Scriptum est enim: Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. (Epistula ad Galatas 4, 27)

  • Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. (Epistula ad Galatas 4, 28)

  • Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. (Epistula ad Galatas 4, 31)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina