Gefunden 1397 Ergebnisse für: Filii Dei
Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri. (Liber Exodus 6, 22)
Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum. (Liber Exodus 6, 24)
Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit. (Liber Exodus 9, 26)
et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus. (Liber Exodus 10, 2)
Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat. (Liber Exodus 10, 23)
Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ? (Liber Exodus 12, 26)
Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 28)
Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis. (Liber Exodus 12, 31)
Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. (Liber Exodus 12, 35)
Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. (Liber Exodus 12, 37)
Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis. (Liber Exodus 12, 42)
Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 50)