Gefunden 86 Ergebnisse für: Fructum

  • Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus: marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus: ignis comedit eam. (Prophetia Ezechielis 19, 12)

  • Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum. (Prophetia Ezechielis 19, 14)

  • Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi. (Prophetia Ezechielis 34, 27)

  • Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël: prope enim est ut veniat. (Prophetia Ezechielis 36, 8)

  • Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. (Prophetia Ezechielis 36, 30)

  • Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. (Prophetia Osee 9, 16)

  • Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. (Prophetia Ioel 2, 22)

  • Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus ; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. (Prophetia Amos 2, 9)

  • Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium. (Prophetia Amos 6, 13)

  • numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animæ meæ? (Prophetia Michaeae 6, 7)

  • Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. (Prophetia Michaeae 7, 13)

  • sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc. (Prophetia Zachariae 8, 12)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina