Gefunden 79 Ergebnisse für: Fructus
Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. (Liber Proverbiorum 3, 14)
Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. (Liber Proverbiorum 8, 19)
Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. (Liber Proverbiorum 10, 16)
Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est. (Liber Proverbiorum 11, 30)
Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. (Liber Proverbiorum 16, 8)
Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. (Liber Proverbiorum 18, 21)
Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. (Liber Proverbiorum 27, 18)
Sponsa. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)
Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum. (Canticum Canticorum 7, 8)
Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea. (Canticum Canticorum 7, 12)
Sponsa. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. (Canticum Canticorum 8, 12)
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. (Liber Sapientiae 3, 15)