Gefunden 48 Ergebnisse für: Frustra

  • Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. (Liber Proverbiorum 26, 2)

  • Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola. (Liber Proverbiorum 26, 7)

  • Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? (Liber Ecclesiastes 2, 2)

  • Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 11)

  • Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. (Liber Ecclesiastes 6, 4)

  • Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt cœtus vestri. (Liber Isaiae 1, 13)

  • qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. (Liber Isaiae 29, 21)

  • Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce. (Liber Isaiae 30, 7)

  • Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso ; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. (Liber Isaiae 45, 19)

  • Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. (Liber Isaiae 65, 23)

  • Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator (Liber Ieremiae 2, 30)

  • Tu autem vastata, quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui ; animam tuam quærent. (Liber Ieremiae 4, 30)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina