Gefunden 100 Ergebnisse für: Gog

  • Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judæis et Græcis. (Actus Apostolorum 18, 4)

  • Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ. (Actus Apostolorum 18, 7)

  • Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)

  • Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat. (Actus Apostolorum 18, 17)

  • Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. (Actus Apostolorum 18, 19)

  • Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. (Actus Apostolorum 18, 26)

  • Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. (Actus Apostolorum 19, 8)

  • Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te: (Actus Apostolorum 22, 19)

  • et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate: (Actus Apostolorum 24, 12)

  • Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. (Actus Apostolorum 26, 11)

  • Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. (Epistula I ad Corinthios 4, 15)

  • Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. (Epistula ad Galatas 3, 24)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina