Gefunden 119 Ergebnisse für: Gratia

  • secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. (Epistula I Petri 1, 2)

  • De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: (Epistula I Petri 1, 10)

  • Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. (Epistula I Petri 2, 19)

  • Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. (Epistula I Petri 2, 20)

  • pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: (Epistula I Petri 5, 2)

  • Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen. (Epistula I Petri 5, 14)

  • Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: (Epistula II Petri 1, 2)

  • crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen. (Epistula II Petri 3, 18)

  • Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate. (Epistula II Ioannis 1, 3)

  • Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt: (Apocalypsis Ioannis 1, 4)

  • Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. (Apocalypsis Ioannis 22, 21)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina