Gefunden 136 Ergebnisse für: Gratiam

  • Quæ placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et præcepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedissequas ejus ornaret atque excoleret. (Liber Esther 2, 9)

  • Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres: et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi. (Liber Esther 2, 17)

  • si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. (Liber Esther 5, 8)

  • Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro. (Liber Esther 7, 3)

  • et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Judæorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat, corrigantur. (Liber Esther 8, 5)

  • Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: gratiam et gloriam dabit Dominus. (Liber Psalmorum 83, 12)

  • Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 60)

  • Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam: et invenit gratiam in conspectu ejus, (Liber I Maccabaeorum 11, 24)

  • Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. (Liber II Maccabaeorum 2, 28)

  • et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. (Liber II Maccabaeorum 12, 45)

  • et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. (Liber Proverbiorum 3, 4)

  • Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. (Liber Proverbiorum 3, 34)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina