Gefunden 70 Ergebnisse für: Habes
Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum. (Liber Iob 33, 32)
Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam. (Liber Iob 33, 33)
Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei: (Liber Iob 34, 16)
Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam. (Liber Iob 38, 4)
Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas? (Liber Iob 40, 4)
Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus. (Liber II Maccabaeorum 3, 38)
Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior. (Liber II Maccabaeorum 6, 30)
si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo? (Liber Proverbiorum 22, 27)
Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam. (Liber Proverbiorum 23, 2)
Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. (Liber Sapientiae 16, 13)
Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat ; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. (Liber Sapientiae 16, 21)
Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te. (Liber Ecclesiasticus 13, 6)