Gefunden 147 Ergebnisse für: Heliae propheta Ahab et Syria et Achasia Samariæ

  • Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. (Liber Ecclesiasticus 48, 1)

  • nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. (Liber Ecclesiasticus 48, 25)

  • Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare: (Liber Ecclesiasticus 49, 9)

  • Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. (Liber Isaiae 7, 2)

  • eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes: (Liber Isaiae 7, 5)

  • Longævus et honorabilis, ipse est caput ; et propheta docens mendacium, ipse est cauda. (Liber Isaiae 9, 15)

  • Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. (Liber Isaiae 28, 7)

  • In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. (Liber Isaiae 38, 1)

  • Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. (Liber Isaiae 39, 3)

  • a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. (Liber Ieremiae 6, 13)

  • Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. (Liber Ieremiae 8, 10)

  • Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. (Liber Ieremiae 14, 18)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina