Gefunden 177 Ergebnisse für: Hominem
Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos. (Liber II Regum 13, 21)
Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens: (Liber II Paralipomenon 11, 2)
Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israël? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura. (Liber II Paralipomenon 25, 9)
Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultes verba mea. (Liber Thobis 9, 1)
Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. (Liber Thobis 11, 19)
cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet: (Liber Iudith 6, 3)
sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. (Liber Esther 13, 14)
Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. (Liber Iob 12, 14)
lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. (Liber Iob 14, 19)
Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? (Liber Iob 21, 4)
Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. (Liber Iob 21, 33)
ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia, (Liber Iob 33, 17)