Gefunden 49 Ergebnisse für: Idola idololatria

  • sed ambulavit in via regum Israël: insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël. (Liber II Regum 16, 3)

  • Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber II Regum 21, 2)

  • Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem cælos fecit. (Liber I Paralipomenon 16, 26)

  • Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim: et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini. (Liber II Paralipomenon 15, 8)

  • et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea : (Liber Thobis 14, 8)

  • Et jussit ædificari aras, et templa, et idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia, (Liber I Maccabaeorum 1, 50)

  • quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. (Liber Sapientiae 15, 15)

  • et idola penitus conterentur ; (Liber Isaiae 2, 18)

  • In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. (Liber Isaiae 2, 20)

  • In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum. (Liber Isaiae 31, 7)

  • Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista. (Liber Isaiae 48, 5)

  • Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me, et prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. (Liber Ieremiae 2, 8)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina