Gefunden 116 Ergebnisse für: Ignem

  • Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. (Liber Psalmorum 104, 32)

  • Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. (Liber Psalmorum 104, 39)

  • Cadent super eos carbones ; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent. (Liber Psalmorum 139, 11)

  • Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. (Liber II Maccabaeorum 1, 19)

  • Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. (Liber II Maccabaeorum 1, 20)

  • Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia. (Liber II Maccabaeorum 1, 33)

  • Invenitur autem in descriptionibus Jeremiæ prophetæ, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis. (Liber II Maccabaeorum 2, 1)

  • Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter, (Liber II Maccabaeorum 7, 5)

  • Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Judæos, et præcipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari. (Liber II Maccabaeorum 9, 7)

  • Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere: atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit, (Liber II Maccabaeorum 14, 41)

  • Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? (Liber Proverbiorum 6, 27)

  • Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. (Liber Proverbiorum 26, 21)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina