Gefunden 459 Ergebnisse für: Ille

  • Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 15)

  • Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 17)

  • Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 25)

  • Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. (Evangelium secundum Ioannem 19, 31)

  • Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)

  • Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 3)

  • Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 4)

  • Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: (Evangelium secundum Ioannem 20, 8)

  • Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. (Evangelium secundum Ioannem 20, 25)

  • Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)

  • Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)

  • Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus. (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina