Gefunden 316 Ergebnisse für: Illos

  • In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)

  • Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. (Liber Sapientiae 15, 6)

  • Homo enim fecit illos ; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere. (Liber Sapientiae 15, 16)

  • Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. (Liber Sapientiae 16, 9)

  • Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. (Liber Sapientiae 16, 10)

  • Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant. (Liber Sapientiae 17, 4)

  • Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. (Liber Sapientiae 17, 9)

  • aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo: deficientes faciebant illos præ timore. (Liber Sapientiae 17, 18)

  • Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. (Liber Sapientiae 18, 5)

  • Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. (Liber Sapientiae 18, 17)

  • Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent. (Liber Sapientiae 18, 19)

  • quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine præmisissent illos, consequebantur illos, pœnitentia acti. (Liber Sapientiae 19, 2)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina