Gefunden 56 Ergebnisse für: Insuper
Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ; (Liber Proverbiorum 19, 7)
et insuper universæ terræ rex imperat servienti. (Liber Ecclesiastes 5, 8)
Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. (Liber Ecclesiasticus 13, 27)
Qui credit cito levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. (Liber Ecclesiasticus 19, 4)
Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quærendam dilectionem, quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas, (Liber Ieremiae 2, 33)
Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi: (Liber Ieremiae 27, 6)
Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei: insuper et bestias terræ dedi ei. (Liber Ieremiae 28, 14)
Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii: insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis, leges eis, (Liber Ieremiae 36, 6)
Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ: qui scripsit in eo ex ore Jeremiæ omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni: et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant. (Liber Ieremiae 36, 32)
Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos. (Prophetia Ezechielis 20, 12)
Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam. (Prophetia Ezechielis 23, 8)
Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt: insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 23, 37)