Gefunden 229 Ergebnisse für: Isaac et sacrificium
Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro? (Prophetia Ioel 2, 14)
Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël? (Prophetia Amos 5, 25)
Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. (Prophetia Malachiae 2, 13)
Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui. (Prophetia Malachiae 3, 4)
Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 2)
Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 11)
Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)
Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 32)
De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, (Evangelium secundum Lucam 3, 34)
Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. (Evangelium secundum Lucam 13, 28)