Gefunden 162 Ergebnisse für: Iterum
Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. (Evangelium secundum Ioannem 20, 10)
Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. (Evangelium secundum Ioannem 20, 21)
Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 26)
Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)
Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. (Evangelium secundum Ioannem 21, 16)
Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. (Actus Apostolorum 10, 15)
Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum. (Actus Apostolorum 17, 32)
sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos, Deo volente: profectus est ab Epheso. (Actus Apostolorum 18, 21)
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). (Epistula ad Romanos 8, 15)
Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. (Epistula ad Romanos 11, 23)
Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. (Epistula ad Romanos 15, 10)
Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. (Epistula ad Romanos 15, 11)