Gefunden 393 Ergebnisse für: Jam
Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? (Evangelium secundum Ioannem 9, 27)
Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. (Evangelium secundum Ioannem 11, 17)
Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)
Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: (Evangelium secundum Ioannem 13, 2)
Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 19)
Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. (Evangelium secundum Ioannem 14, 30)
Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 3)
Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 15)
De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. (Evangelium secundum Ioannem 16, 10)
De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. (Evangelium secundum Ioannem 16, 11)
Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 16, 16)