Gefunden 94 Ergebnisse für: Jeroboam

  • Omnesque viri Juda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda. (Liber II Paralipomenon 13, 15)

  • Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus: (Liber II Paralipomenon 13, 19)

  • nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia: quem percussit Dominus, et mortuus est. (Liber II Paralipomenon 13, 20)

  • Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium. (Liber Thobis 1, 5)

  • et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israël, et dedit viam peccandi Ephraim: et plurima redundaverunt peccata ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 47, 29)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda ; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël. (Prophetia Osee 1, 1)

  • Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quæ vidit super Israël in diebus Oziæ, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmotus. (Prophetia Amos 1, 1)

  • Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israël desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio. (Prophetia Amos 7, 9)

  • Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israël, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israël ; non poterit terra sustinere universos sermones ejus. (Prophetia Amos 7, 10)

  • Hæc enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam, et Israël captivus migrabit de terra sua. (Prophetia Amos 7, 11)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina