Gefunden 347 Ergebnisse für: Lex
et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam. (Actus Apostolorum 27, 6)
Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. (Actus Apostolorum 28, 11)
Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. (Epistula ad Romanos 1, 32)
Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: (Epistula ad Romanos 2, 14)
Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: (Epistula ad Romanos 3, 19)
Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. (Epistula ad Romanos 4, 15)
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. (Epistula ad Romanos 5, 13)
Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: (Epistula ad Romanos 5, 20)
An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? (Epistula ad Romanos 7, 1)
Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. (Epistula ad Romanos 7, 7)
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. (Epistula ad Romanos 7, 12)
Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. (Epistula ad Romanos 7, 14)