Gefunden 262 Ergebnisse für: Locum
Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)
Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 33)
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. (Evangelium secundum Marcum 1, 35)
Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. (Evangelium secundum Marcum 6, 31)
Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. (Evangelium secundum Marcum 6, 32)
Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus. (Evangelium secundum Marcum 15, 22)
Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: (Evangelium secundum Lucam 4, 17)
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. (Evangelium secundum Lucam 4, 37)
Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. (Evangelium secundum Lucam 4, 42)
Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. (Evangelium secundum Lucam 9, 10)