Gefunden 153 Ergebnisse für: Manassen tribui: Tribu Issac et Nepthalim tribui Gad et Thesa
In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. (Epistula ad Hebraeos 7, 13)
Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. (Epistula ad Hebraeos 7, 14)
Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus. (Apocalypsis Ioannis 5, 5)
et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: (Apocalypsis Ioannis 5, 9)
Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israël. (Apocalypsis Ioannis 7, 4)
Ex tribu Juda duodecim millia signati: ex tribu Ruben duodecim millia signati: ex tribu Gad duodecim millia signati: (Apocalypsis Ioannis 7, 5)
ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthali duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati: (Apocalypsis Ioannis 7, 6)
ex tribu Simeon duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Issachar duodecim millia signati: (Apocalypsis Ioannis 7, 7)
ex tribu Zabulon duodecim millia signati: ex tribu Joseph duodecim millia signati: ex tribu Benjamin duodecim millia signati. (Apocalypsis Ioannis 7, 8)