Gefunden 557 Ergebnisse für: Manus

  • Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ. (Prophetia Ezechielis 2, 9)

  • Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me. (Prophetia Ezechielis 3, 14)

  • Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. (Prophetia Ezechielis 3, 22)

  • Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis. (Prophetia Ezechielis 7, 17)

  • Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terræ in prædam, et contaminabunt illud. (Prophetia Ezechielis 7, 21)

  • Rex lugebit, et princeps induetur mœrore, et manus populi terræ conturbabuntur: secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 7, 27)

  • Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei. (Prophetia Ezechielis 8, 1)

  • Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et cælum: et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem. (Prophetia Ezechielis 8, 3)

  • Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est. (Prophetia Ezechielis 10, 7)

  • Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum. (Prophetia Ezechielis 10, 8)

  • Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum. (Prophetia Ezechielis 10, 12)

  • Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum. (Prophetia Ezechielis 10, 21)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina