Gefunden 557 Ergebnisse für: Manus

  • In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui. (Prophetia Zachariae 14, 13)

  • Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)

  • Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 2)

  • Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: (Evangelium secundum Matthaeum 17, 21)

  • Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 8)

  • Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 13)

  • Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 15)

  • Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)

  • Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 50)

  • Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)

  • Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. (Evangelium secundum Marcum 3, 5)

  • et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? (Evangelium secundum Marcum 6, 2)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina