Gefunden 224 Ergebnisse für: Mare

  • de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare ; usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit. (Liber Ieremiae 48, 32)

  • Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon. (Liber Ieremiae 50, 42)

  • Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam: et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus. (Liber Ieremiae 51, 36)

  • Ascendit super Babylonem mare: multitudine fluctuum ejus operta est. (Liber Ieremiae 51, 42)

  • Columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini, et bases, et mare æneum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in Babylonem, (Liber Ieremiae 52, 17)

  • et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus æris omnium horum vasorum. (Liber Ieremiae 52, 20)

  • Mem. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui? (Lamentationes 2, 13)

  • Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum? (Liber Baruch 3, 30)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. (Prophetia Ezechielis 26, 3)

  • Et ædificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: paries autem ædificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo ejus nonaginta cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 12)

  • Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis, a latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem: longitudinis autem juxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem. (Prophetia Ezechielis 45, 7)

  • Et ait ad me: Aquæ istæ quæ egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt: et sanabuntur aquæ. (Prophetia Ezechielis 47, 8)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina