Gefunden 43 Ergebnisse für: Memor
Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, (Liber Genesis 50, 15)
Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)
Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero: (Liber Leviticus 26, 42)
Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei: Quare veni de Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo ut videam faciem regis: quod si memor est iniquitatis meæ, interficiat me. (Liber II Samuelis 14, 32)
Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, (Liber Thobis 1, 13)
Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. (Liber Thobis 3, 3)
memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. (Liber Thobis 4, 4)
Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus, (Liber Esther 13, 8)
Quoniam non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi? (Liber Psalmorum 6, 6)
Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? (Liber Psalmorum 8, 5)
Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. (Liber Psalmorum 15, 4)
Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. (Liber Psalmorum 19, 4)