Gefunden 749 Ergebnisse für: Meo
Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 34, 20)
Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 12)
de Simeon, Salamiel filius Surisaddai ; (Liber Numeri 1, 6)
De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, (Liber Numeri 1, 22)
Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 2, 12)
Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai, (Liber Numeri 7, 36)
In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 10, 19)
dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. (Liber Numeri 12, 6)
ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? (Liber Numeri 12, 8)
De tribu Simeon, Saphat filium Huri. (Liber Numeri 13, 6)
Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. (Liber Numeri 20, 24)
Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? (Liber Numeri 22, 38)