Gefunden 755 Ergebnisse für: Meum

  • ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quæ illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte. (Liber Iosue 2, 13)

  • Peccavit Israël, et prævaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua. (Liber Iosue 7, 11)

  • Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. (Liber Iosue 14, 8)

  • Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum: quia secutus es Dominum Deum meum. (Liber Iosue 14, 9)

  • Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait: Eduxi vos de Ægypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris: et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, (Liber Iudicum 2, 1)

  • Iratusque est furor Domini in Israël, et ait: Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit: (Liber Iudicum 2, 20)

  • Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. (Liber Iudicum 5, 9)

  • Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri? (Liber Iudicum 9, 13)

  • Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea ! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero. (Liber Iudicum 11, 35)

  • Cui ille respondit: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile? (Liber Iudicum 13, 18)

  • Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines. (Liber Iudicum 16, 17)

  • Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum: et cessate ab hac stultitia. (Liber Iudicum 19, 23)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina