Gefunden 152 Ergebnisse für: Moab et luctus
Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon. (Liber Isaiae 16, 2)
Habitabunt apud te profugi mei ; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. (Liber Isaiae 16, 4)
Audivimus superbiam Moab: superbus est valde ; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. (Liber Isaiae 16, 6)
Idcirco ululabit Moab ad Moab ; universus ululabit: his qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. (Liber Isaiae 16, 7)
Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris. (Liber Isaiae 16, 11)
Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit. (Liber Isaiae 16, 12)
Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. (Liber Isaiae 16, 13)
Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. (Liber Isaiae 16, 14)
Quia requiescet manus Domini in monte isto ; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro. (Liber Isaiae 25, 10)
Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. (Liber Isaiae 60, 20)
super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab ; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde. (Liber Ieremiae 9, 26)
et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon: (Liber Ieremiae 25, 21)