Gefunden 174 Ergebnisse für: Monte Tabor
Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 4, 21)
Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. (Actus Apostolorum 1, 12)
Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. (Actus Apostolorum 7, 38)
quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: (Epistula ad Galatas 4, 24)
qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. (Epistula ad Hebraeos 8, 5)
Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. (Epistula II Petri 1, 18)