Gefunden 169 Ergebnisse für: Monte
Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. (Liber II Paralipomenon 3, 1)
et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)
Post eum in monte ædificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni. (Liber Nehemiae 3, 20)
Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis. (Liber Thobis 5, 8)
Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo. (Liber Psalmorum 3, 5)
Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? (Liber Psalmorum 14, 1)
et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. (Liber Psalmorum 41, 7)
Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. (Liber Psalmorum 47, 2)
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster. (Liber Psalmorum 98, 9)
In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin: (Liber I Maccabaeorum 2, 1)
et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi. (Liber I Maccabaeorum 4, 18)
Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte. (Liber I Maccabaeorum 4, 19)