Gefunden 293 Ergebnisse für: Naphtali familia de cognatione Manasse et Efraim de cognatione Aser in tribu Gad et Rúbon

  • Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent: reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas. (Liber II Paralipomenon 31, 1)

  • Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël. (Liber II Paralipomenon 33, 18)

  • Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali, cuncta subvertit. (Liber II Paralipomenon 34, 6)

  • Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum: acceptamque ab eo pecuniam quæ illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitæ, et janitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israël, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 9)

  • Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse. (Liber Esdrae 10, 30)

  • Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Jermai, Manasse, Semei. (Liber Esdrae 10, 33)

  • Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet) (Liber Thobis 1, 1)

  • Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. (Liber Thobis 1, 4)

  • Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei : (Liber Thobis 1, 9)

  • Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua (Liber Thobis 1, 11)

  • et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. (Liber Thobis 1, 17)

  • dixit filio suo : Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. (Liber Thobis 2, 2)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina