Gefunden 60 Ergebnisse für: Numquam
Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo. (Liber I Samuelis 25, 7)
A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. (Liber II Samuelis 1, 22)
de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia. (Liber II Paralipomenon 9, 11)
(cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. (Liber Thobis 1, 12)
quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo. (Liber Thobis 2, 18)
Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. (Liber Thobis 3, 16)
Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui. (Liber Thobis 3, 17)
Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. (Liber Thobis 4, 13)
Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. (Liber Thobis 4, 14)
Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum : (Liber Thobis 5, 24)
Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. (Liber Iudith 5, 14)
Tunc Holofernes dixit ei: Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor regi: (Liber Iudith 11, 1)