Gefunden 541 Ergebnisse für: Omni

  • Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam prævaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël. (Liber Iosue 7, 15)

  • Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiæ. (Liber Iosue 8, 14)

  • Nihil ex his quæ Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur. (Liber Iosue 8, 35)

  • perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei, atque simul omni Israëli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos, atque dixerunt: (Liber Iosue 9, 6)

  • Reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalæ. (Liber Iosue 10, 15)

  • Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam: (Liber Iosue 10, 29)

  • De Lebna transivit in Lachis cum omni Israël: et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam. (Liber Iosue 10, 31)

  • Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem. (Liber Iosue 10, 33)

  • Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam: (Liber Iosue 10, 36)

  • Reversusque est cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala. (Liber Iosue 10, 43)

  • In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit. (Liber Iosue 11, 21)

  • ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra. (Liber Iosue 22, 5)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina