Gefunden 761 Ergebnisse für: Omnis
et videbit omnis caro salutare Dei. (Evangelium secundum Lucam 3, 6)
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum: (Evangelium secundum Lucam 3, 21)
Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. (Evangelium secundum Lucam 6, 19)
Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. (Evangelium secundum Lucam 6, 40)
Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: (Evangelium secundum Lucam 6, 47)
Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. (Evangelium secundum Lucam 7, 29)
et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 37)
Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. (Evangelium secundum Lucam 11, 10)
Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. (Evangelium secundum Lucam 12, 10)
Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo. (Evangelium secundum Lucam 13, 17)